De littera M SHOW APPARATUS
350 | Inter Misericordiam et miserationem. Bene velle misericordiae est; bene facere, miserationis. Dicitur enim miseratio, quasi misericordiae actio. Nam misericordia affectus tantum cordis est quo compellimur ut miseris subveniamus. Quapropter misericordia condolere misero novit, etsi non sit unde tribuatur; miseratio autem ex opere comprobatur. |
351 | Inter Memorare et commemorare. Memorantur pauca, commemorantur multa. |
352 | Inter Mansuetum et modestum. Mansuetus est qui nulli iniuriam irrogat, modestus qui nec laesus irascitur. |
353 | Inter Miserum et misellum. Miserum viventem adhuc dicimus, misellum mortuum. |
354 | Inter Miserandum et miserabilem. Miserabilis est cui misereri possumus, miserandus cui misereri debemus. |
355 | Inter Memoriosum et memorem. Memoriosus memoriam habet, memor vero benefici vel defensionis memor est. |
356 | Inter Moram et tarditatem. Mora est quae impedit, tarditas quae impeditur. Mora in re, tarditas in homine. |
357 | Inter Mendum et mendacium. Mendum in libro proprie dicitur, unde et emendare dicimus. Nam mendacium in caeteris rebus est. |
358 | Inter Malitiam et malignitatem. Cogitatio quippe prava mentis malitia dicitur, malitiae votum vel opus malignitas appellatur. |
359 | Inter multationem, poenam, et supplicium. Multatio potest esse, et sine sanguine, in damno pecuniae. Supplicium cum sanguine; poena vero dolor sine sanguine. |
360 | Inter Munus et donum. Munus est debitum, ut patrono; donum, honorarium est. Item donum dantis est, munus accipientis. Dictum autem donum a dando, munus a muniendo, vel a monendo. |
361 | Inter Meruit et promeruit. Meruit commune est et ad poenam et ad praemium, promeruit tantum ad praemium. Nam promeritus dicitur qui bene facit, sic immeritus qui male. |
362 | Inter Magnum et grandem. Magnum ad animum referimus, grandem ad corpus. |
363 | Inter Mutuum dare et commodare. Qui mutuum dat, aliud recepturus est; qui commodat, utique idem sibi reddi desiderat. |
364 | Inter Monere et admonere. Monet qui praecipit, Admonet qui quod exciderat memoriae reducit. |
365 | Inter Meretur et moeret. Qui meretur dignus est aliquo beneficio; qui moeret, tristis est. |
366 | Inter Miramur et admiramur. Admiramur virtutes, miramur opera. |
367 | Inter Miseremur et miserescimus. Miseremur quantum necesse est, miserescimus amplius quam necesse est. Item miseremur rogati, miserescimus ultro. |
368 | Inter Monemus, admonemus et commonemus. Monemus futura, admonemus praesentia, commonemus praeterita. |
369 | Inter Multitudinem et numerum. Multitudo numero fit, turba loco posita. Possunt enim pauci in angusto turbam facere. |
370 | Inter Mihi et mi. Mihi dativus casus est, mi vocativus. |
371 | Inter Municipem et municipalem. Municipes sunt curialium maiores, dicti eo quod fisci munera accipiant; municipales autem originales cives sunt, et in locum officium gerentes. |
372 | Inter Mamillas et mammas, et ubera. Mamillae virorum sunt, mammae mulierum, ubera pecorum. Papillae autem sunt nuclea summa mammarum, quae sugentes comprehendunt. |
373 | Inter Matronam et matrem familias, Melissus grammaticus arbitratur hoc interesse, quod matrona dicatur mater primi pueri; mater familias, quae plures peperit. Alii dixerunt matronam dici quae in matrimonium cum viro convenerit, et in eo matrimonium actum; matrem vero familias eam esse quae in mariti manu, mancipioque est, aut in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam in familiam quoque mariti et sui haeredis venisset. Matronae autem et virgines nubiles dicuntur, quae matres iam fieri possunt. Quoniam per quamdam iuris solemnitatem in familiam migrant mariti. |
374 | Inter Mortuum et emortuum. Mortuum iam exanimatum corpus, emortuum vero vicinum morti. |
375 | Inter Mare et maria. Mare elementum est totum, maria vero partes maris. Sicut terrae sunt, terra vero tantum elementum. |
376 | Inter Montes et colles. Montes tumores terrarum, colles prominentiora iuga montium, quasi colla. |
377 | Inter Malogranatam et Malogranatum. Malogranata, feminini generis, arbor est; malogranatum vero, generis neutri, pomum est. Sicut persicus et persicum: persicus, generis feminini, arbor; persicum, generis neutri, fructus est. Sicut buxus et buxum: nam buxum neutrum, lignum est: buxus femininum, arbor est. |
378 | Inter Magis et potius. Magis est alterum ex duobus praeferre, utrum comparet; potius alterum damnat. |
379 | Inter Mala et malas. Mala poma sunt, malae vero maxillae. |
380 | Inter Marem et mare. Marem, masculum; mare elementum est aquae. |
381 | Inter Mentientem et fallentem. Considerandum est quod ille mentitur qui vult videri quod non est: qui autem non volens aliud putat quam est, non mentitur, sed fallitur. Inest ergo omni mentienti voluntas fallendi: res autem fallendi, voluntas non est mentiendi. Nam et lapis fallit, et multa corpora specie fallunt, ut remi fracti in unda, dum sint integri: sed et turres, quasi currentes, oculos navigantium fallunt. Et tamen hoc naturae agunt specie non mentiendi voluntate. |
382 | Inter Monile et munile. Monile dicitur harpago a monendo, eo quod moneat mulierem esse sub potestate viri; munile vero dicitur vestimentum, a muniendo, vel munile dicitur ornamentum ex gemmis quod solet ex feminarum pendere collo: dictum a munere. |